PATRIMONIUM

PATRIMONIUM
PATRIMONIUM
proprie quod nobis a Parentibus relictum est et a Maioribus obtingit, Cicer. l. 2. Ep. Famil. ad Caelium: adeoque res ipsas nobis relictas. sicut Hereditas ius a Patre relictum, denotat, Idem de Offic. l. 1. Varie sumitur apud ICtos, ut vulgarem significatum in praesens omittam, cum triplices essent Principis sacuhates, Largitiones, Privatae et Patrimoniales: Larguionum appellatione donatus est fiscus seu thesaurus Principis, cui regendo praetectus erat Comes sacrarum largitionum; Rerum privatarum nomine, intelliguntur bona Primcipis patrimonialia, quae privati possident et in eorum heredem transeunt, ctiamsi non successerit in Imperio, quibus gubernandis praeerat Comes rerum privatarum. Denique per Patrimonium, sacrum intelligitur, pronide diversum a privato, cui praeerat Comes S. Patrimonii, cuius curae incumbebat: regias, ut ait Senator, epulas sollicitâ ordinatione disponere, ut et apothecas et enthecas aulicas, praeterea praediorum Patrimonialium proventus excipere etc. Quae omnia pluribus explicat Cuiacius in Paratit. l. 1. Cod. tit. 32. 33. 34. et ad l. 11. tit. 62. Atque ita domus Regiae fundi appellantur Procopio de bello Goth. l. 1. c. 4. et 6. Χωρία τῆς Βασιλέως οἰκίας, ἣν δὴ Πασριμόνιον καλοῦσι, Car. du Fresne Glossar. Antoninum Pium Patrimonium privatum in filiam contulisse, sed fructus Reip. donavisse, ait Iul. Capitolin. c. 7. quod an donatione inter vivos, an mortis causâ factum sit, non memorat. Infra quoque de eodem suprema ordinante scribit: Privatum patrimonium filiae reliquit. Sed videtur etiam ante privata sua bona filiae Faustinae utenda fruenda concessisse, unde est, quod in villa Lanuvina et Commodus et Geta illi nati sunt. Quod autem dicit, sed fructus Reip. donavis; videbatur contrarium magis rationi consentaneum: fructus nempe filiae donaret, proprietatem vero Reip. Quemadmodum Ambrosius cum ordinatus est, praedia quae habebat, reservatô usufructu germanae suae, donavit Ecclesiae, ut scribit Paulinus. Faustina sane quid ex iis praediis, quorum usus fructus ad Remp. pertineret, commodi potueritpercipere, praeter aliquam fortasse oblectationem, nihil erat, Casaubon. ad loc. At Tacitus Imperator. Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus HS, bis millies octingenties, teste Vopiscô c. 10. quae summa facit septem milliones aurecorum nostrorum; etiam Regum nonnullis hodie invidenda, ut inquit Casaubon. Sed unius Senecae census eam superavit totis quingentis milibus coronatorum: is enim ter millies sestertium rem habuit. Census etiam Lentuli Auguris, Augusti temporibus, qulnque millionum fuit: quod minus miremur, faciliusque aestimate liceat magnitudinem divitiarum Romanarum, Olympiodorus apud Photium scribit, aetate suâ, longe minus florentibus et opulentis Reip. temporibus et labente iam illâ, multas Romae familias collegisse ex annuo reditu sexcenta quadraginta milia aureorum. h e. paulo minus duos
milliones librarum. Sic enim verba eius interpretatur Salmas. ut quadraginta octo aureos in libram auri incurrretre faciat, tot enim aurei in libram auri computabantur etiam Vopisci tempore; aut (quia Olympiodori Historici, qui sub Theodosio vixit, temporibus, septuaginta duobus aureis aurea libra aestimabatur) quinquaginta quatuor auri centenaria efficiant monetae nostrae sexenta milia coronatorum, ut numerus sit rotundus. Ita autem is, Ο῞τι πολλοὶ οἶκοι Π῾ωμάιων πρόσοδον κατ᾿ ενιαυτὸν ἐδέχοντο ἀπὸ τῶ κτημάτων αὐτῶν ἀνὰ τεσσαράκοντα χρυσοῦ κεντηνάρια, χωρὶς τοῦ σιτοῦ σιτοῦ καὶ τῶ ἄλλων ἁπάντων εἰδῶν, ἃ εἰς τρίτον συνέτεινεν εἰ ἐπιπράσκετο τοῦ εἰσφερομένου χρυσίου. Ub
Κευτηνάριος, Centenarius, centum libras auri significat, cuius vocis frequens mentio, apud Graecos Latinolque Auctores recentioris aevi. Atque hunc fuisse censum primariorum civium, suâ aetate, scribit auctor, mediocres autem in reditu habuisse quindecim, et decem auri centenaria: Idemque refert, viginit centenaria in Praeturam filii Symmachum, qui ex mediocribus erat Senatobribus, impendisse; Maximum vero, unum ex opulentis, alterum tantum sumptuum in filii sui Praeturam fecisse etc. Vide Salmas. ad Vopisc. d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Patrimonĭum — (lat.), 1) Erbgut, Erbvermögen, bes. väterliches; P. ecclesiae, Kirchenvermögen; P. reipublicae publicum, so v.w. Staatsvermögen; 2) die männlichen Geschlechtstheile …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Patrimonĭum — (lat.), das vom Vater Ererbte; Eigentum, Erbteil; daher Patrimonialgüter, soviel wie Erbgüter. Als »P. der Enterbten« oder Erbteil der Besitzlosen hat man deren Arbeitskraft bezeichnet …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Patrimonium — Patrimonĭum (lat.), das Vermögen einer rechtlich selbständigen Person; dann das väterliche Erbteil; P. Petri, das Erbteil des Petrus, der älteste Teil des Kirchenstaates …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Patrimonium — Patrimonium, lat., das vom Vater ererbte, dann überhaupt Vermögen; insbesondere das kaiserl. Privatvermögen. P. Petri, s. Kirchenstaat, Bd. III., S. 602. Patrimonial, vom Vater ererbt, angestammt; Patrimonialgüter, Erbgüter …   Herders Conversations-Lexikon

  • patrimonium — index birthright, heritage Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Patrimonium — Der Ausdruck Patrimonium (von lateinisch pater: „Vater“; die substantivierende Endung monium geht auf den indogermanischen Stamm *men/mon mit der Bedeutung „Erinnerung/Ermahnung“ zurück) erfuhr eine Bedeutungsverengung im Laufe seiner Geschichte …   Deutsch Wikipedia

  • Patrimonium — ◆ Pa|tri|mo|ni|um 〈n.; s, ni|en〉 1. 〈röm. Recht〉 väterl. Erbteil 2. Patrimonium Petri 2.1 der alte Grundbesitz der röm. Kirche 2.2 〈später〉 Kirchenstaat [lat.; zu pater, Gen. patris „Vater“] ◆ Die Buchstabenfolge pa|tr... kann in Fremdwörtern… …   Universal-Lexikon

  • Patrimonium — ◆ Pa|tri|mo|ni|um 〈n.; Gen.: s, Pl.: ni|en〉 1. 〈röm. Recht〉 väterl. Erbteil 2. Patrimonium Petri a) der alte Grundbesitz der röm. Kirche b) 〈danach〉 Kirchenstaat [Etym.: lat.; zu pater, Gen. patris »Vater«]   ◆ Die Buchstabenfolge pa|tr… kann… …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Patrimonium — Pa|tri|mo|ni|um das; s, ...ien [...i̯ən] <aus gleichbed. lat. patrimonium>: a) (im röm. Recht) Privatvermögen des Herrschers im Gegensatz zum Staatsvermögen; b) väterliches Erbgut …   Das große Fremdwörterbuch

  • patrimonium — /paetramown(i)yam/ In civil law, that which is capable of being inherited. The private and exclusive ownership or dominion of an individual. Things capable of being possessed by a single person to the exclusion of all others (or which are… …   Black's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”